Chapter 35
1igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri
2sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
3non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
4et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
5separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
6hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
7et pelles arietum rubricatas et ianthinas
8ligna setthim
9et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
10lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis
11quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit
12tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
13arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
14mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
15candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
16altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
17altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
18cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
19paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
20vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
21egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
22obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
23viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
24si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
25argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus
26sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
27et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
28principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
29aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
30omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
31dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
32implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina
33ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest
34dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
35ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant
This book has been accessed more than 548997 times since June 1, 2005.